monumenta.ch > Ambrosius > 52
Ambrosius, De Nabuthae, § 51 <<<     >>> § 53

§ 52 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Seruitis, diuites, ac miseram quidem seruitutem, qui seruitis errori, seruitis cupiditati, seruitis auaritiae, quae expleri non potest.
2 gurges quidam insatiabilis rapidior est, cum inlata demergit, et putei modo cum exundat caeno inquinatur, terram adrodit nihil sibi profuturam.
3 uel hoc exemplo uos admoneri conuenit.
4 puteus enim, si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur, exercitus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum.
5 ita et aceruus diuitiarum cumulo harenosus speciosus est usu, otio autem inutilis habetur.
6 deriuato igitur aliquid de hoc puteo.
7 ignem ardentem restinguet aqua et elemosyna resistet peccatis, aqua autem statiua cito uermis facit.
8 non stet thesaurus tuus nec stet ignis tuus.
9 stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis auerteris.
10 in quantis sis, diues, incendiis considera.
11 tua uox est dicentis: pater Abraham, dic Lazaro, ut extremum digiti sui intinguat in aqua et refrigeret linguam meam.